Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 458
Unproofread scanNot analysed yet
refert, scorbuticum fuisse, cujus sanguis naribus emissus tam acris fuerit, ut linteamina, quibus exceptus fuerit, corroderet. Beneitus in Medic. Septentrion. Part. II. Libr. II. Sect. XXII. Obs. 2. urinam scorbutici lintea corrodentem annotavit. Lac corrosivum vidit Wolsius in Miscell. Naturae Curiosorum Dec. II. Ann. VIII. Obs. 72. Plura alegata loca vide in Dissert. nostra de generatione salium morbosorum. Est enim tota scorbuticorum natura salifica; nam si excrementa biliosa sulphureae alcalinae indolis, quae per a vum excludi debent, si salina tartarea fixioris naturae, quae urina evehuntur, si subtiliora, quae per cutem transeunt, maxima ex parte remanent in succis, &postea salia ex alimentis salsa, acida &diversi generis alia admiscentur, non mirum est, pro varia horum unione intimaque combinatione eorumque intestina inter se agitatione diversi generis &naturae salia summe acria &caustica quoque ingenerari. §. XXXII. Quum origo impuritatum, sive salinae, sive sulphureae sint, primo ad tardiorem sanguinis &lymphae progressum, deinde ad obstructiones, seu pravum emunctoriorum statum vel defectum excretionum referenda sit, liquidissime constare arbitror, ea remediorum genera depurando sanguini esse accommodatissima, quae circulum sanguinis promovent, quae excretiones per universum corpus liberas &expeditas efficiunt, &quae materiam evacuationi idoneam reddunt. Scholion. Non ignotum est, quanta in materia medica remediorum silva ad sanguinem purificandum proponatur, dum quaedam sal acidum, acre, salsum, vel tartareum invertere &praecipitare.