Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 460
Unproofread scanNot analysed yet
Pessima igitur status corporis plethorico-cacochymici est conditio, quippe non modo omnibus morbis tam acutis, quam chronicis patet, sed eos etiam deteriores reddit atque effectum remediorum &spem medentium plerumque eludit. Scholion. Si quando morbus epidemius, etiam per se non adeo exitiosus, in corpus impurum &repletum incidit, certe non caret periculo. Vehemens animi commotio, ut terror, ira, moestitia, lethalem saepius in ejusmodi corpore producit effectum. Frigus paulo acrius admissum misifice officit, &omne, quod valide commovet, remedium, sive sit purgans, sive emeticum, aut mercuriale, vel fortiter sudorem movens, sive balneum praecalidum, in plethorico cacochymicis gravissima concitare mala solet, maxime vero iis insensa sunt medicamenta, quae adstrictivae sunt facultatis, quaeque opium recipiunt. Atrox dolor &spasmus, si ejusmodi detinet corpora, producit saepe alias aegritudines, quae funestum habent eventum. Felicem itaque eum habeo medicum, cui cura ejusmodi corporum non adeo frequenter committitur, parum enim arte sua proficere poterit. CAP. ε1 ἐσ 11 ε ἔα