Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 461
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. GENUINIS CORPORA A MORBIS PRAE SERVANDI PRAESIDIIS. Raecognitis sic atque reclusis veris morborum, quihomines infestant &vitam praemature tollunt, fontibus atque originibus, in facili nunc atque proclivi erit, rationem atque remedia opportuna invenire, quibus primis morborum initiis eorumque generationi occurrere possimus, quod praecipuum &desideratissimum omnium fere hominum votum est. Scholion. Profecto nulla pars artis nostrae tam claris &evidentibus nititur principiis &fundamentis, neque ulla ita in medici potestate est, quam ea, quae constantem &meliorem valetudinem ac certam longae vitae spem promittit, utpote, si animi vim &motum exceperis, morborum initia ex levibus, manifestis, externis &mere physicis causis paulatim pullulant, increscunt &vim acquirunt. Quicunque itaque tum ex observatione atque experientia diligenti &accurata, tum ex vera &clara theoria omnium earum rerum, quibus homo uti solet, salubrem &insulubrem vim, naturam ac potestatem accurate noxit, &quomodo plures causae invicem junctae ad producendum quendam morbum concursent, intelligit, is certe magno studio atque cura eo eniti poterit, ut apta remedia inveniat, quibus gravissimas aegritudines, &dolorem &molestias &tristissimam mortem minantes, felicissime sub divina gratia avertere possit. Nam sicuti omnium rerum difficilium principiis semper facilius obsistere licet, quam ea, quae laesa ac vulnerata sunt, redintegrare: ita multo certius &expeditius est, morbis in principio occurrere, quam si corNun 2 pus