Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 464
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde victus quaedam mutatio est instituenda, &plenus ac lautus in tenuem vertendus, ideoque ad tempus a carnibus, &quae ex genere ac familia animantium sunt, abstinendum est, &potius cibi ex vegetantibus sumendi, modo ventriculus eos ferre possit, &aqua vel sola, vel dulcis vini &spirituosi miscela bibenda, tum etiam motum &axercitationem vel laborem corporis augere oportet. Nam motus prudenter &cum debita observatione adhibitus omnia alia remedia praeservatoria longissime superat, quia non modo circulum sanguinis augendo minuit humores &transpirationem restituit, sed &crassum sanguinem resolvit &vires adjicit. Debet autem motio fieri non post, sed ante cibum &semper peracta concoctione VIII. Si quis ejusmodi remediis, quae minuunt humorum copiam, uti detrectet, &nimia vasorum plenitudo tardiorque senguinis circuitus praesentia mala minetur, tunc praestat, quantocyus fieri potest, plethoram solvere, idque optime fit sanguinis missione, quae statim ejus motum liberiorem restituere incipit, adeo, ut etiam excretiones, sanguine superfluo detracto, melius, quam antea, succedere observatum fuerit. Scholion. Non semel, sed iterum &aliquoties observavi in corporibus sanguine valde repletis segniorem alvum, cutem aridam, urinae fluxum parciorem, &imminutum quoque mensium fluxum, ubi mox a sanguine emisso alvus fluidior facta est, fecibus valde biliosis prodeuntibus, ob liberiorem iam bilis in hepate separationem &adfluxum ad intestina factum; urina quoque fluxit coloratior &copiosior, somnus contigit placidior &corpus post motum liberius sudavit. Neque obscurum est, sed satis etiam vulgo compertum, secta ante tempus mensium vena liberiorem eorum fluxum fieri. Magna itaque sunt illa beneficia, quae ex venarum incisione prudenter administrata in valetudinem hominis redundant.