Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 463
Unproofread scanNot analysed yet
Immodicus &intemperatus cibus uti morbis amplam materiam &occasionem praebet: ita modicus ac temperatus &vires &sanitatem optime tuetur, &securissima via est ad vitam sanam &longam perveniendi. Scholion. Ad alimenta intemperata &noxia, praesertim copiosius si sumantur, omnia dulcia, dura, pingvia, acida, acerba, viscida, &quae aegre coquuntur &dissolvuntur, item nimis acria, aromatica, calida &spirituosa pertinent. Quae bonos vero &naturae amicos succos praebent, sunt omnis panis &carnium, praesertim juniorum animantium, genera, &maQuae cuncta &bonum chylum xime omnium ova sorbilia. &bonum praebent sanguinem, ac nunquam, nisi nimia quantitate, in sano statu nocent. Homo ordinarie, sive robustus, sive imbecillis sit, plus adsumere solet alimenti &plus etiam sanguinis generat, quam ipsi ad motum vegetum &nutritionem necessarium est, &quam natura ferre, subigere ®ere potest. Et quia in ejusmodi nimia succorum redundantia primum destructae valetudinis fundamentum situm est, hinc nimiam sanguinis &succorum in venis repletionem &probe indagare &inter initia statim removere oportet. §. VII. Si quis itaque a nimio adsumto potu &cibo &imminuto labore ac motu corpus grave &lassum, ad motum ineptum, &venas simul turgidas atque inflatas sentit, praestat statim variis remediorum generibus huic plenitudini occurrere, eaque adhibere, quae eam demantac minuant. Scholion. Hoc in numero est primamque laudem meretur abstinentia, uCAB. IX. DE GENUINIS CORPOBA A MCRBIS bi parum, vel nihil adsumit homo in coena, vel per totum diem; nam nihil aeque corpus a morbis vindicat, quam tempestiva abstinentia.