Latin
CORPORIS HVMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 49
Unproofread scanNot analysed yet
Venena penetrantioris causticae indolis, &morsus ac ictus animantium non alia ratione celerrime perimunt, quam quod omne genus membranarum &nervosarum partium graviter convellendo, universum aequilibrium motus solidorum &fluidorum invertunt &cordis quoque &sanguinis cursum liberum sufflaminant, atque in ventriculo stales sphacelosas &inflammatorias producunt. §. XII. Alia tenui sulphure vaporoso narcotico necant, quo fluidum in membranis &nervis mobilissimum contaminando cordis &aliorum solidorum systolen &robur auferunt. §. XIII. Praeter violentas has mortis causas sunt adhuc aliae naturales, quae mortem in morbis inferunt, inquirendae: &inter has atonia nimia partium solidarum, ex qua stagnatio, quies humorum plenaria &putredo nascuntur, principem sibi locum vindicat. §. XIV. In corporibus morbo extinctis ordinario extravasationes sanguinis vel seri corrupti in thorace, in capite &abdomine; vel viscera putrida, spacelosa &foetida deprehendimus. Scholion. Notatum perquam digna est observatio, quod violenta morte peremti sine ullo foetoris &putredinis sensu dissecentur; quos vero morbi vehementia oppressit, in iis semper fere in dissectione insignis foetor, putredo atque corruptio sese offerunt.