Latin
CORPORIS HVMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mortis, sive violenta sive naturalis ea fuerit, causae semper in dissecto cadavere reperiuntur. Scholion. Legenda hac de re est nostra dissertatio de generatione mortis in morbis, in qua plurima attulimus exempla &observationes cadaverum certis morbis defunctorum &dissectorum, &ostendimus, vel extravasationem humorum vel corruptionem aut polyposas concretiones fuisse repertas. Cavendum tamen maxime est, ne causas mortis pro morborum causis habeamus ac venditemus, quod plures facere adsolent medici, qui adstantes fallere volunt, proponendo, morbum ob tantam vehementiam laesionis, quae cernitur, non potuisse sanationem recipere. Mors enim utique non fit sine causis evidentibus &manifestis, sed hae non statim causa morborum, sed potius harum effectus sunt. Id vero in quaestionem venit, annon causae, quae morbum intulerunt, tolli adeoque morbus sanari causaeque mortis illae, quas secantes deprehendunt, averti prohiberique potuissent? §. XVI. Porro mortis ex morbis causa familiaris admodum est putredo visceris vel partis intra corpus progenita, quae celerrime ex inflammatoriis stasibus in acutis, ex sanguinis vero &humorum stagnationibus in chronicis producitur. Scholion. In hujus adserti testimonium allegamus anatomen eorum, qui morbo sive acuto sive chronico interierunt; quae licet instituatur paucis a morte horis, tamen foetidissima intus corruptio subinde offenditur. Vel enim viscera, ut ventriculus &intestina, ex parte aliqua; aut omentum lien, hepar, uterus sphacelo correpta cum summo foetore sunt, vel aqua aut pus foedi odoris in cavitatibus stagnat, aut apostemata, quae pus continent, hinc inde deprehenduntur: aut in capite sanguis vel humor extravasatus putrefactus cernitur. Ex quo conficitur, putredinem visceris internam esse frequentissimam mortis causam: &putredinem quoque universi corporismor tem insequi: quo magis mirari licet praecipitem quorundam adsertionem, quod sphacelus sit res rarissima, adeo ut ex centum mille hominibus vix unus eo intereat: quum potius dicendum sit, ex centum mille vix unum dari, qui morbo pereat, ubi non sphacelosa cujusdam partis internae corruptio cum foetore ostendatur. XVII. Putredo vitae est inimicissima, quia non modo omnes vires, quibus moventur solida &fluida, aufert, sed &structuram atque mixtionem corporis penitus dissolvit.