Latin
CORPORIS HVMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 52
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero lentius procedit corruptio putrida, &magis in lympha, quam sanguine residet, ut in scorbuto, luc venerea: tametsi non vitam statim auferat, tamen lassitudinem summam relinquit; quin imo ex praesenti virium prostratione malignitas &periculum morborum semper aestimari debent. Putredo mortifera in morbis ex stasi &quiete sanguinis omnimoda, sive ejus circulo penitus sublato, prognascitur. Scholion. Quamdiu sanguis per vasa circumfertur, nullus foetor vel putredo observatur: simulac autem firmiter consistit &motus progressivi expers sit, protinus mors partium sive sphacelosa corporis corruptio producitur. Recte itaque Hippocrates Lib. II. de morbis §. 8. a motu &calore sanguinis vitam, ab ejus vero congelascentia &quiete mortem dilucide explanat. §. XXI. Itaque princeps &praecipua medentium intentio esse debet, ut in morbis omnem stasin &majorem ac plenariam quietem sanguinis avertant, ne mors inde sequatur: quod fit, si virium conservatio maxima medentis cura atque clientela sit. Scholion. Patet hinc amplissimus analepticorum, &quae moderate sanginem &transpirationem movent, in acutis &malignis morbis usus, &quam noxia sint ea, quae motus sistunt atque vires infringunt, cujus generis sunt purgantia, sanguinis missiones, perturbationes animorum omniaque anodyna &opiata, quibus nihil in hisce morbis perniciosius est, quia horum usu tristissimam mortem acceleratam fuisse, tristissimis aliquot exemplis edocti sumus. §. XXII. aguns e §. XXII. Mors, quae morbos sequitur, vel ex nimia virium defectione vel ex spasmo praecedente producitur. Scholion.