Latin
CORPORIS HVMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 51
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Putredinis ea est indoles, ut celerrime sese diffundat &vicinas partes in similem corruptionem conjiciat: deinde, ut vires breui tempore omnes prosternat, id quod conspicimus in iis, qui ex cancro exulcerato laborant, aut sphacelo in parte quadam externa corripiuntur. §. XIIX. Putredo vires &tandem quoque vitam adimit, quia foetore suo corruptivo purissimam illam sanguinis &fluidi nervei substantiam, quae robur, tonum, motum cordi, fibris elasticis &reliquis solidis partibus conciliat, inficit atque depravat. Scholion. Repetendum hic erit, quod supra tetigimus, fluidum, quod in cerebro separatur ex sanguinis subtilissima parte sulphurea, aëreoaetherea, motum maxime facere atque gubernare in corde &aliis solidis partibus existentem. §. XIX. Omnis itaque morbus, qui corpus brevi tempore in putredinem conjicit, vires &vitam facile destruit, &ob id summe malignus habetur. Scholion. Hujus rei testes sunt febres pestilentiales, petechiales &aliae epidemicae &exanthematicae malignae, quae plerumque ex miasmate, quod ad celerrimam corpus disponit putredinem, nascuntur.