Latin
CORPORIS HVMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 54
Unproofread scanNot analysed yet
Schulion. Licet homo purissimo aëre, qui pabulum virium &spirituum est, fruatur, &benignissimae indolis ad pondus alimenta adsumat; optima etiam adsit mentis tranquillitas: tamen extrema senectus &vires &vitam aufert. Quare non in fluidis, sed in solidorum structura, quae sub aetatum decursu valde immutatur, horum effectuum causa quaerenda erit. §. XXIV. Fibrarum &membranarum nimia soliditas &durities, atque canalium angustia genuina &mechanica virium &vitae defectionis in senio confectis causa videtur. Scholion. Perpetuae observationis est, fibras &membranas, ex quibus compages corporis nostri maximę vasculosa consistit, eo duriores &densiores fieri, quo annosiora sunt animantia; unde etiam eorum carnium valde difficilis est coctio. Neque vero anatomes peritum latere potest, liquida praestantissimi usus ad robur &motum per capillares &tenuissimos canales in cerebro secerni &per membranas ac nervos filtrari: Notum quoque porro est, tenuissimum &valde activae indolis excrementum per subcutaneos minimos tubulos foras ejici. Durioribus itaque &densioribus, sub decrepita aetate, redditis membranis, quae formant hos canales, hi angustantur vel plane clauduntur, ut nec liquida laudatissima ad motum ac nutritionem libere, &quantum satis est, influere, neque excrementitia effluere possint. Non mirum hinc est, &sensoriis &motoriis organis suum robur atque potentiam movendi subtrahi, &bonos alias succos excrementitiis sordibus depravari. Unde nutritionem in senibus perire, vires deficere &multas impuras puras sordes in corpore accumulari necesse est, quas necessario tandem sanguinis &humorum stagnatio &quies excipit.