Latin
IININN
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 66
Unproofread scanNot analysed yet
MOTVVM MICROCOSMICORVM LEGIBVS ET EFFECTIBVS IN PRODVCENDIS MOR BIS ET SYMPTOMATIBVS. Otibus in machina nostra proportionatis &ad excre. tiones tendentibus vita &sanitas sustinetur: morboMTrum vero natura &indoles mutatis, impeditis &inaequalibus istis motibus continetur. Motus quoque morbosi ejus sunt indolis, ut vel ad interitum machinae vel ad sanitatem recuperandam convertantur: quare motuum, qui in machina nostra morbos efficiunt, vitamque ac sanitatem dispensant, naturam, leges, effectus probe intelligere oportet medicum, qui cum certitudine agere &operari tum in praeservando, tum in curando velit. Quemadmodum in macrocosmo motus secundum certas leges, tanquam ad normam fiunt, &constantes edunt effectus; ita quoque in microcosmo tum illi, qui functiones secundum ordinem praestant, tum vero etiam, qui easdem laedunt vel turbant, aut machinam a praesentanea corruptione &morte praeservant, certis legibus continentur. Scholion. Scientia legum, quae in hydraulicis, staticis, mechanicis &motu elasticorum corporum observantur, ingens lumen mechanicae corporis nostri scientiae, ad clariorem phaenomenorum explicationem, accendit. Neque enim dubitandum est, quin cuncta in corpore nostro mechanice, id est, secundum certam mensuram &proportionem motuum peragantur; neque illud inficiandum, quod mechanica corporis animati scientia tanto excellentior &sublimior sit ea, quae per experimenta intellectui humaCAP. LII. DE MOTVVM MICROCOSMICORVM LEGIEVS &c. humano cognita perspectaque redditur, quantum sapientia Dei omnem humanam artem longissime exsuperat. Enitendum tamen omni labore ac cura arbitror, ut, quantum fieri potest, divinam in corporibus animatis &vivis mechanicam, motuumque, quae tantas mutationes efficiunt, leges inquiramus &addiscamus. §. III.