Latin
IININN
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 67
Unproofread scanNot analysed yet
Prima itaque lex hydraulica microcosmica haec est: quod spasmi tubuios, qui fluida vehunt, constringendo liberum eorum cursum impediant atque eum inaequalem reddant. Scholion. Inaequalitas circuli sanguinis in eo posita videtur, ut ad partes spasmo affectas &constrictas minor sanguinis copia, ad alia vero inque primis vicina aperta vasa major, quam convenit, adfluat &irruat. Hunc sanguinis inaequalem progressum pulchre &dilucide satis jam suo tempore notavit Hippocrates Lib. de flatibus §. 21. his verbis: prohibetur sanguinis cursus atque alio quidem loco consistit, alio lentius penetrat, qua sane inaequalitate transitus sanguinis per corpus facta omnigenae inaequalitates per omne corpus contingunt. Ex uno enim canale continuo machina nostri corporis hydraulica constructa est, qui, pro differenti structura, diversa accipit nomina, ut vel arteria vel vena vel vas lymphaticum, vel excretorius tubulus, vel glandula nominetur. Si igitur liber fluidorum cursus in uno loco sistitur: necesse est, ut in altero statim inaequalitas progressus fiat. Quo major est spasmorum, qui vasa coarctant, vehementia, &quo latius illi sese diffundunt atque ad ampliora vasa exporriguntur: eo copiosior &impetuosior ad alias &remotas partes fit sanguinis appulsio, translatio &congestio. Scholion. Hujus theorematis veritas nititur hoc axiomate, quod causa semper viribus suis proportionatum &adaequatum effectum producat, quare validior spasmus validissime etiam liberum sanguinis (ll) guinis cursum impedire, &ad alias partes eum transferre debet.