Latin
IININN
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 89
Unproofread scanNot analysed yet
§. VII. Nimia sanguinis ex spasmorum violentia congestio &decubitus in pulmonibus haemoptysin, pleuritidem, peripnevmoniam, asthma sanguineum, spirationem valde anxiam &difficilem gignit. In cordis thalamos si multus confluit &diutius retinetur, summas anxietates animique deliquia prompte admodum inducit, neque minus ad immanem ejus palpitationem vel polyporum ibi generationem, adeoque ad subitam mortem facilem occasionem subministrat. §. IIX. Farctus &congestio sanguinis in abdominis vasis ex spasmorum vehementia insuetas sanguinis effusiones subinde non sine periculo producit. Scholion. Si enim ex coli nimia strictura in sinistro latere jacentis ad vasa ventriculi brevia sanguis cum impetu urgetur, facile iis apertis vomitio gignitur cruenta. Si vero ruptio vasculorum in tenuibus, praesertim in ileo, contingit, foetidae &nigrae dejectiones fiunt, &morbus sic dictus niger Hippocratis nascitur. Si vero ob stricturam vehementiorem tunicarum intestinalium nimia sanguinis appulsio atque congestio in vasis haemorrhoidalibus est, atque eorum orificia aperiuntur, immodica sanguinis per haec vasa fit profusio. Vasa renum emulgentia, a nimio sanguine ibi appulso aperta, mictionem cruentam; disrupta uteri vasa enormes haemorrhagias vel etiam abortiones pariunt.