Latin
IININN
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 90
Unproofread scanNot analysed yet
Quandocunque spasmus organa &vasa excretoria arctat atque constringit, fit, ut excretoriis illis motibus inversis &intro vergentibus humores superflui &impuri ad alia &interiora loca non sine damno transferantur. Scholion. Constrictis a ventis septentrionalibus subito ortis subcutaneis tubulis ac spiraculis, per quae vaporis specie subtilis humor sine sensu subinde exhalatur, subito ad pectus &glandulosa capitis ac faucium loca fit ejus repulsio ac retrocessio, &sic coryzae, gravedines, tusses cum externorum horripilatione, &internorum ardore protinus generantur. Sub spasmis intestinorum, qui continenter hypochondriacos exercent, excernenda, &maxime alvini flatus sursum feruntur &ad ventriculum regurgitant, qui anoterici motus ingentes &admodum molestas ibi inflationes anxietates, spirandique angustias, phlogoses quoque &continuas eructationes causantur. Canalibus, qui bilem ad intestina deferunt, spasmo arctatis, biliosum illud excrementum, ad lympham &sanguinis massam per lymphaticas venas repulsum, vividum faciei &cutis colorem vitiat, &malum habitum inducit. In pertinaci urinae ex spasmorum vehementia suppressione copiosus ille salsus liquor ad interiora viscera regurgitans &in capite subsistens facile affectus soporosos, paralysin, convulsiones; in pulmonibus oppressionem respirationis, vel etiam pectoris hydropem ingignit. Spasmus quoque fortior tanta vi &potentia pollet, ut tumores ingentes oedematosos ad interiora non sine insigni damno repellat. Scholion. Vidimus id saepius a subito &vehementi terrore, vel suffimigiis aut adstringentibus imprudenter applicatis id factum fuisse: labem inde repentinam pulmones, ubi seri secessio facta, contraxerunt, cum respiratio valde anxia ac difficilis non sine suffocationis metu inde reddita fuit, ingensque virium languor cum pulsu parvo ac debili subsequutus. Er ErFECTIBVS IN PRODVCENDIS MORBIS ET SYMPTOMATIBVS. Spasmi quoque efficiunt, ut non bonis certe aegrorantium rebus ex summa cute, quae jam deposita ibi erant excrementa, ad sanguinis massam partesque nervosas periculose admodum repellantur.