Latin
92.1 to 92.4
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mercuria lia, praesertim stimulo salino armata, magnam seri profusionem concitare notissimum est; id vero vix alia de causa, quam quod spasticis stricturis venas &vasa lymphatica comprimendo largiorem serositatum effusionem per nimiam relaxationem tubulorum efficiant. §. XIII. Quandocunque spasmus magis universalis est, id est, totam membranacearum &nervosarum partium rempublicam affligit, &maxime cutim totius compaginis seu corporis superficiem cum subtilibus vasculis arctat atque stringit, fit, ut sanguis caeterique humores a circumferentia ad centrum, sive ab exterioribus &minoribus vasis ad cor, motus circularis principium, pulmones, &majora vasa reprimantur &horripilatio, rigor cum habitus corporis subsidentia &vasorum cutis detumescentia generetur. §. XIV. Repressus sanguis ex partibus exterioribus per spasmum ad cor &majora vasa eorum contractionem ac systolen adeoque arteriarum pulsationem intensiorem &auctiorem reddit, unde cum magno impetu &celeritate sanguis per universum corpus fertur, comitante valde intenso calore, donec, remittente in membranosis &exterioribus partibus spasmo, exorbitantes hi motus in statum naturalem reducantur, Scholion. Solennes hi naturae motus, quibus magna vis inest &salvandi &perimendi corpora humana, dicuntur febriles, &quam maxime effectus spasmorum sunt, qui obsidendo partes nervosas &exteriores liquida sanguinemque ad interiora &versus vitae fontem, cor, urgent, ubi primum anxietates &pulsus parvos &languidos faciunt, postea vigore legis atque imperii natuEr ErrECrIBVs IN PRODVCENDIS MORBIS Er SYMPTOMATIBVS. 73 naturae, ut ita loquar, validior cordis motus &impetus, quacunque etiam de causa, exsurgit, &ipsum sanguinem cum magna intensione &celeritate rursus versus exteriora pellit, &relaxatis antea constrictis tubulis liberum cursum ei restituit. adeo, ut perspiratio &sudor longe liberalior inde sequatur. Hunc solennem naturae motum a circumferentia ao centrum &a centro rursus ad circumferentiam jam olim suo tempore dilucide satis descripsit Hippocrates Lib. de Flatibus, ut suus honos illibatus atque integer etiam antiquitati constet, dum ait: dum ingesta veniri diu immorantur, &alvus obturatur, per universum corpus permeant flatus sanguineque plenas corporis partes maxime petentes eas frigefaciunt, frigefactis autem his locis, unde fontes &radices sanguinis prodeunt, per universum corpus horror consequitur, sanguis vero horrore concurrit, ac penetrat per omne corpus ad locos maxime calidos.