Latin
92.5 to 92.8
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hi enim sunt ejus saltus. Decedente igitur ab extremis partibus sanguine, viscera contremiscunt &carnes. Sunt autem quaedam corporis partes sanguine plenae, quadam vero exangues. Exangues itaque propter frigus non tremunt, sed parumper commoventur, ac palpitant, quum calor ex eis defecerit. Sanguine autem abundantes propter sanguinis multitudinem &tremunt &inflammationes suscitant. Nequit enim fieri, ut sanguinis multitudo conquiescat. Et in fine §. 3. scribit: Hoc ergo modo febres fiunt. In gravioribus doloribus &pathematibus spasmodicis, quae hypochondriacis sic dictis perquam familiaria sunt, ejusmodi motus, qui ab extra intro, &abintra foras tendit, adeoque febrilis animadvertitur. Scholion. Neque enim ullus atrocior dolor occurrit, ubi non extremorum refrigeratio cum horripilationis sensu &pororum cutis constrictio junctae sint; postea vero intensior cordis motus cum calore superveniens extremorum spasmum solvendo dolorum finem facit. Et quum terroris eadem sit indoles, ut constringendo extrema sanguinem intro pellat, hinc etiam fit, ut tandem in sudorem &calorem universi corporis terminetur. XVI. Neque tantum ex spasmis liber &aequabilis sanguinis &humorum cursus impeditur, sed etiam ob atoniam &nimiam partium solidarum &motricium relaxationem ac debilitatem &retardatum fluidorum motum variae in sanguinis circuitu inaequalitares &turbationes functionum in corpore animato fiunt. Scholion. Siquidem ob vasorum, fibrarum ac membranarum, ex quibus solida contexta sunt, robur deperditum &vim contractilem &elasticam imminutam motus liquidorum retardatur, adeoque eorum fiunt in vasis stagnationes, a quibus multa mala, viscerum intumescentiae, infarctus, obstructiones &non raro indurationes, scirrhescentiae &corruptiones subnascuntur. §. XVII. A stagnante in visceribus sanguine serum separatur, inque vasa lymphatica copiosius transiens ea tandem disrumpit, unde tumores oedematosi &ascitici enascuntur. Scholion. Valet id maxime, ubi duo ampla illa &spongiosa, ex meris sanguineis vasis contexta viscera, hepar ac lien, ex nimia atonia infarcta, obstructa, aut indurata fuerint. In his enim utplurimum fons &scaturigo hydropis &cachexiae residet. Qualis vero est sanguinis per haec viscera transitus, talis quoque est lymphae per abdominis vasa circulus. §. XVIII.