Latin
92.1 to 92.4
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIII. Quia partes per motus spasticos &paroxysmos admodum debiles &imbecillae evadunt, hinc fit, ut stagnantes &subsistentes, qui affluxerunt, humores fomitem ac materiam ad novos paroxysmos producendos ingenerent. Scholion. ET ErFECTIBVS IN PRODVCENDIS MORBIS ET SYMPTOMATIBVB. 83 Scholion. Frequentissime accidit in intermittentibus, ut patoxysm; statis temporum intervallis redeant, etiamsi omnis materia febrilis subacta &exturbata fuerit. Qua de re ego ita sentio. Nimirum ipsi paroxysmi novam semper materiam &causam novi &futuri paroxysmi progignunt, dum intensiori calore &motu sanguinis adaucto plures biliosae ac salsae excrementitiae sordes, in quas sanguis vehementiori motu attritus tandem fatiscit, producuntur, quae in partibus membranosis a paroxysmo valde debilitatis, facile stagnant, easque ad concitandas spasticas constrictiones exstimulant. Multo autem facilius paroxysmi regenerantur in partibus valde debilitatis, si materia febrilis adhuc praesens sit, inque abdominis visceribus adhuc resideat. Idem nostrum judicium est de causis, quare febres aliique morbi facilem patiantur recidivam. Nisi enim partes a morbo fractas ac debilitatas convenienti medicina roboremus atque earum tonum instauremus &materiam, quae in vitio est, evacuemus, quid mirum est, si de novo priores morbi repullulascant. Ex dictis aperta jam erit ratio, quare cortex chinae &alia subadstringentia &roborantia febrilibus paroxysmis &id genus spasticis pathematibus avertendis sint utique praesidia efficacissima. §. XXXIV. In juvenili &virili aetate, item in corporibus vegetioribus &agilioris indolis sanguis &humores impetum magis faciunt versus superiora: in senibus vero infirmis &segnioris naturae hominibus versus inferiora. Scholion. Ita observamus, profusiones sanguinis per nares, per pulmones in haemoptysi familiares admodum esse juvenibus, adeo ut etiam ardentes febres in iis saepius per narium haemorrhagiam solvantur. Et quia ex sanguinis impetu ad pectus facile phthisis gignitur, patet jam facile ratio, quare nulla aetas phthisico malo tam obnoxia sit, quam juvenilis. Ratio vero, quare in hac aetate versus superiora magnus humorum fiat impetus, dubio omni procul in fibrarum robore, nimia tensione, elatere.