Latin
92.5 to 92.8
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
quaerenda erit: in fenibus vero &infirmis humores magis versus inferiora tendunt, quoniam nimia est solidorum laxitas &flacciditas atque fibrarum robur diminutum, hinc remittit etiam ille vividus humorum versus superiora impetus, sed magis vitiosi humores descendunt ad inferiora inque visceribus stagnantes chronicas passiones, scorbutum, cachexiam, hydropem, nephritidem, colicam, fluxus haemorrhoidales &ex his varia resultantia incommoda producunt. Accedit &illud. quod in juvenili aetate semper alvus sit adstrictior, in senibus vero mollior &laxior. Quin etiam horum libere hinc inde diffluere liquidum nerveum &juxta naturae ordinem robur ac motum partibus praestare possit. Sunt vero affectus animi certis naturis &corporibus magis vel minus infensi &cum in juvenili aetate magno impetu agitantur humores, non mirum est, iracundiam juvenibus maxime esse noxiam, dum inde in enormes haemorrhagias narium haemoptyses, phthises, plevritides, febres ardentes, cephalalgias &deliria facile incidant. Et quia in provectiori aetate solida laxitate naturali laborant, facile intelligitur, moestitiam &curas, terrorem quoque senibus esse infensissimos affectus, quibus graves chronicae passiones &ipsa etiam mors promte admodum suscitantur. Est enim mirifica tristitiae vis tonum ventriculi &intestinorum labefactandi &destruendi, ut alimentorum digestio, secretio &excretio mille modis inde turbetur. §. XXXV. Fluida &solida ex repetitis actibus &consuetudine taacquirunt naturam ac dispositionem ut facillime eoslem dem motus repetant. Scholion. Haec lex naturae universalis est &hinc probe custodienda, eo quod plurimorum phaenomenorum explicationi inserviat. Plures sunt morbi, seu potius motus morbosi, quibus fluida ex uno loco in alterum cum impetu transferuntur, qui certo anni, mensis tempore revertuntur suamque tragoediam ludunt. Qui semel Er ErPECTIRVS IN PRODVCENDIS MORRIS ET SENPTOMPTIBVS. &5 semel vel iterum colico dolore correpti sunt, ii facile rursus in eundem incidunt. Et quibus circa tempora aequinoctialia haemorrhoides fluere consuescunt, illi eodem tempore revertente spasmos haemorrhoidales in lumbis, dorso, osse sacro ac infimo ventre experiuntur. Si qui certo anni tempore venae sectioni aut scarificationi adsuescunt, recurrente eo tempore, gravitatem &pressionem in iis locis patiuntur, sique has evacuationes omiferint, saepe sit, ut inde in morbos iucurrant.