Latin
92.13 to 92.14
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.13-2-14
Unproofread scanNot analysed yet
Neque de motibus intensioribus &spasmodicis absoluta salubritas, quae corpori utilis sit illudque a corruptione &morte vindicet, praedicari potest: perquam enim notum est, spasmos ejus naturae ac indolis esse, ut excretiones sistant, emunctorium cutis, quo utilissima perspiratio continenter sit, constringant atque humorum motum ab ambitu corporis &extremis partibus ad interna &ipsum cor retrovertant, cum tamen motus illi, qui sanitati &vitae patrocinantur, excretorii, debeant esse liberi &a centro ad peripheriam corporis ferri. Et quod spasmorum natura vitae e diametro adversetur vel ex eo colligendum est, quia sub spasmis &perspasmos symptomata, quae mortem inferunt, producuntur.