Latin
92.9 to 92.12
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.9-2-12
Unproofread scanNot analysed yet
Qui nimiis exercitationibus &laboribus corpora assuefecerunt, si intempestivae &diuturnae quieti postea indulgent, facile aegrotant &maxime in articulorum dolores incidunt &contra, si quis ex multa quiete, ut verba sunt, Hippocratis Lib. de victu acutor. §. 24. ad ampliorem laborem derepente perveniat, multo magis laedetur, quam si ex mulco cibo ad vasorum vacuationem transmutetur &si ex multo labore derepente ad otium &segnitiem exciderit. Oportet tamen &his corpus quiescere. Oportet item illis ventrem a ciborum copia quiescere. Sin minus &dolorem in corpore inducet &iotius corporis gravitutem. Et idem auctor §. 13. levis lectus praeter morem mollis dolorem inducit, itemque praeter consuetudinem durus. Qui dormire consueverunt hiemali tempore in conclavi minus calefacto, ii laeduntur, si somnum capiunt in hypocaustis tepefactis. Qui adsuescunt determinata diei hora cibum adsumere vel etiam expergisci, ii eadem hora revertente ad ciborum appetentiam coguntur vel evigilant. Quibus in usu est certa noctis hora mingere, eadem singulis noctibus ad mingendum excitabuntur. Sic plura circa hanc rem valde utilia tradidit Hippocrates de veteri medicina §. 19, item de viciu acutorum. §. 15. 16. §. XXXVI. Motus omnes &singuli, qui functiones corporis animati turbant, in se &sua natura noxii atque perniciosi sunt nihilominus salutarem saepius effectum relinquunt &causas morborum jugulando corpori sanitatem restituunt. Scholion. Quemadmodum omnis ordo tam in moralibus quam in physicis &quodcunque cum illo recto ordine convenit, in se &sua natura bonum ac salutare est, ita etiam, quod huic ordini repugnat &contrariatur, in se &sua natura malum est. Sicuti itaque motus, qui vitae &sanitati praesunt, temperati, proportionati &in aequilibrio consistentes absolute salutares &proficui censendi sunt, ita necessario inde infertur, omnes eos motus extra proportionem &aequilibrium constitutos, qui vitiant &laedunt actiones, sua natura &suis viribus esse perniciales. Ecquis est, qui motus circulares humorum retardatos, depressos, excretiones suppressas &ex his pendentes sanguinis &seri stagnationes, viscerum infarctus, obstructiones corruptiones, quibus maxime natura morborum chronicorum continetur, dicere velit salutares.