Latin
92.17 to 92.20
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.17-20
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXV. Quo majores glandulae obstructae sunt, eo magis liber lymphae transitus impeditur, eoque graviores exulcerationes, apostemata vel lymphae effusiones nascuntur. Scholion. Testes hujus rei sunt glandulae in inguine &sub axillis sitae, quae in peste aut febre erysipelacea vel a miasmate venereo intumescentes saepe mali moris apostema vel ulcus excludunt. Glandulas mesenterii obstructas &valde tumidas sequitur hydrops ascites, vel ingens intumescentia abdominis. §. XXVI. Est quoque lex firma &constans naturae, quod vehementior spasmus, membranis nervosis insidens, vitiosum hunc motum per universam saepe nervorum ac membranarum compagem mirifice propaget. Scholion. Luculentum hujus rei testimonium praebent venena, v. g. arsenicum album aut mercurius sublimatus, quae intra corpus assumta statim tormina atrocissima, sitim ingentem, ob stricturam glandularum oesophagi &faucium, extremorum frigus. sudores gelidos, anxietates intolerabiles, inquietudines, animi deliquia, vomitiones, constrictiones praecordiorum &convulsiones excitant. Quae omnia a validissima illa &spastica partium nervosarum constrictione ac celerrima vitiosae hujus oscillationis fibrarum per totum nervorum genus propagatione proficiscuntur. Si dentes eruptionem moliuntut, a sola hac generis nervosi irritatione &punctione gravissima oriuntur pathemata. Inde enim praesto sunt febres, vigiliae, pavores, episepsiae, inquietudines, alvi constrictiones, tormina abdominis, &alvo suppressa feces virides, in quibusdam diarrhoeae, vomitiones &asthmata fiunt; nihilque contingit frequentius, quam quod tormina infantum cum alvi sppressione juncta febres &epilepsiae funestae sequantur. A purgantibus improvide &crebrius sumtis flatulentias ventris tumores tympaniticos, urinae suppressiones, sitim, febrilem calorem, sudorem gelidum in ipsa medicamenti operatione animadvertimus. Quod crudeles intestinorum dolores in paresin vel paralysin terminentur, res in praxi notissima est. Sic nimia pedum refrigeratio mox ventris dolores concitat. Sic etiam dolor ex calculo nauseas ac vomitiones parit, pulsumque in latere affecto parvum ac depressum reddit &urinae exitum ob solam spastiEr EFFECTIRVS IN PRODVCENDIS MOREIS Er SYMPTOMATIBVS. 79 spasticam compressionem saepius in utroque uretere impedit. Nec raro est tanta spasmi vis ac magitudo, ut testem affecti lateris sursum trahat, &crus constringat. A lacte post vartum intra mammas stagnante febres excitari &lochiorum fluxum sufflaminari, saepissime in praxi occurrit.