Latin
92.21 to 92.24
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.21-24
Unproofread scanNot analysed yet
Longe autem clarius motuum horum spasmodicorum per eximios nervorum plexus propagatio in hystericis conspicitur, ubi maximam partem spasticae illae oscillationes in intestinis incipiunt, alvo adstricta &urina aquosa existente; inde vero ad plexum mesentericum, testante id ipsum dolore in prima lumborum vertebra, abeuntes, ad ventriculum, diaphragma, pulmones, fauces &usque ad caput grassantur, indicantibus id summis praecordiorum anxietatibus, diaphragmatis constrictionibus, faucium strangulatione, animi deliquio, respiratione ad suffocationem usque difficili, vertigine scotomia, hemicrania, quibus interdum epilepsiae &suffocationes superveniunt. Hae spasmodicae ac violentae partium nervosarum tractiones &commotiones saepius ex capite per eadem nervorum paria, ceu vias, ad inferiores partes, unde processerunt, revertuntur, sed plerumque cum majori symptomatum vehementia viriumque debilitatione. Ita soepius ex capite summas praecordiorum anxietates cum vomitionibus &torminibus ventris prodiisse annotavimus. §. XXVII. Spasmi ejus sunt indolis atque ingenii, ut iis partibus, ad quas ingens sanguinis &humorum copia cum impetu vibratur, magnam inducant debilitatem. Scholion. Nimia humorum copia fibrarum elaterem, tonum ac robur valde infringit atque enervat, adeo, ut pristinam vim ac robur difficulter recipiant. Unde fit, ut novis spasmis insurgentibus ad capiendos aeque ac retinendos humores appulsos valde dispositae atque accommodatae sint. Exemplo esse potest vesica, quae ab urina diutius retenta ita distenditur, ut postea ob debilitatam ejus vim systalticam laticem urinosum difficilius emittat. Petenda hinc venit ratio, quare in plurimis morbis eorumque paroxysmis ac recidivis humores per spasmos repulsi prompte admodum eas partes, quas semel occuparunt, per vias quoque &meatus eosdem, rursus affligere ac lacessere soleant. §. XXIIX. Ad leges, quae motus microcosmicos respiciunt, etiam haec referenda est, quod spasmi, quam partem semel vel iterum atque iterum occuparunt, ei talem inducant habitudinem, ut postea levi causa accedente easdem spasticas constrictiones repetant, habitum quasi &consuetudinem quandam consequutae. Scholion. Elucet hinc ratio, cur omnes morbi spasmodici, &qui circuitum habent, ut paroxysmi febriles, epileptici, convulsivi, vel acerbiores dolores, uti maxime videmus in hypochondriacis &scorbuticis, ex levi admodum causa &occasione tam facile revertantur. §. XXIX.