Latin
92.9 to 92.12
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Stagnante &difficilius progrediente sanguine per hepar, regurgitat ille ad vicina venae portae vasa ac viscera, sicque ingentes in circulo sanguinis fiunt inaequalitates, ejusque nimiae in aliis partibus congestiones, quae plura mala progignunt. SchoEr ErrECTIRVS IN PRODVCENDIS MOREIS ET SYMPTOMATIBVS. 73 Scholion. Per nullum viscus difficilior est sanguinis transitus, quam per hepar, quia potissima vasa ad illud advehentia sunt venae, quae sufficienti pulsu &impulsu destituuntur. Compertum enim ex anatomicis est, omnem sanguinem, qui ex toto volumine intestinorum, ventriculo, omento, liene &pancreate redit, per venae portae ramos advehi ad hepar: quum vero valde difficulter hoc viscus trajiciat, facillime, praesertim in vitae sedentariae addictis, regurgitat ad eandem venam illaque viscera, unde sanguis hic prodierat. Hinc non est mirum, ob tam difficilem &impeditum sanguinis per hepar transgressum eadem viscera, unde hic sanguis prodierat, ab eodem per hepar liberum transitum non inveniente, tandem infarciri, distendi &multum in functionibus suis vitiari posse. Si vero in mesenterii vasis nimia sanguinis copia subsistit, facile inde generantur abscessus, febres lentae &mesentericae. Ex obstructo hepate &liene vomitus saepè cruentus &dejectio nigra foctida fit per alvum. Neque novum est, immodicum sanguinis per haemorrhoides fluxum ex obstructis hisce visceribus subnasci, qui cachecticis &hydropicis admodum familiaris evenit. Quodsi sanguis inter membranarum intestinalium interstitia congestus earum nimiam distensionem facit, atroces subinde dolores graviter haemorrhoidarios affligere solent. §. XIX. Difficilis quoque est regressus sanguinis per uterum, qui valde copiosis &in se convolutis vasis constat. Ab horum itaque a sanguine infarctu mensium suppressio aut immoderatus sanguinis, vel seri viscidi albi fluxus concitatur; exinde quoque non raro ipse uterus in tumorem attollitur, &copiosae seri foetidi per uterum effusiones, hydropes ovarii, vel etiam ulcera aut abscessus uteri generantur. Ob difficiliorem sanguinis per renes atonia laborantes transitum mictiones cruentae, renum tumores, exulcerationes, inflammationes &calculosae concretiones fiunt. §. XXI. Motus sanguinis valde retardatus in pulmonibus tubercula, abscessus, respirationem difficilem, asthma, peripneumoniam, haemoptysin atque exulcerationem gignit. In corde autem cunctatior sanguinis transitus ejus palpitationes summasque anxietates parit.