Latin
iii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 iii
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. genuinas aegritudinum, quibus subinde genus humanum infestari, &e vita praemature tolli solet origines, seu primas causas, clare &liquido evolvit, quae omnium earum rerum, quae ullo modo conservationem corporis nostri laedunt, vires ac potestates dilucide exponit, quae denique simplicem &planam viam ad sanam &longam vitam perveniendi monstrat. Duplex esse officium medici, alterum hominem a doloribus, à morbis ac matura morte vindicare, alterum aegritudines, quibus corpus affligitur, jam praesentes arte depulsare, nemini ignotum est. Quanto autem facilius, quanto etiam magis in potestate medici situm est, morborum, a quibus hi initia ducunt, causis occurrere, &integritatem corporis tueri: tanto difficilius ac incertius est, morbos, quibus jam premitur, vel penitus oppressum est corpus, feliciter expugnare. Quamvis vero omnium consensu nihil dulcius, exoptatius &praestabilius his in terris homini contingere possit, quam aequalis &prospera sine dolore animi &corporis valetudo; tamen haud satis intellectus humani miseriam &imbecillitatem hoc in genere demirari licet, quod adeo parum de vita &valetudine tuenda homines curiosi ac soliciti sint, ut potius firmiter sibi persuadeant, inevitabili cujusdam necessitatis fato longam vel breuem, adversam vel secundam valetudinem deberi, neque a ratione &scientia, vel ab hominis voluntate &arbitrio eam dependere. Quo factum etiam etiam est, ut nec medici satis digne hanc medicinae partem hactenus tentaverint, neque vera sanitatis conservandae praesidia morborumque natales recte &perquisitius indagaverint, tantummodo operosi in multis arcanis &magnificae famae remediis &compositionibus ad omnis generis morbos propulsandos conquirendis: etsi neminem fugiat, quam mers &circumcisa sit tum in rebellibus chronicis tum acutis passionibus persanandis potestas medici, quoniam id praestare magis naturae, quam artis beneficium est.