Latin
iv
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 iv
Unproofread scanNot analysed yet
Egò, ut ingenuè fatear, de arte nostra sic statuo, hanc ipsam diversis rationibus agitari posse, dum alii morborum curationibus tantum intenti sunt &unice in exercitio artis versantur, alii vero in universale totius scientiae &omnium eorum quae ad hoc perficiendum pertinent, studium incumbunt. Nam qui tantum se occupatum habet, in curatione morborum, is vtique theoria rationali &hanc spectantibus subsidiis, anatomes, physices chymiae &mechanices scientiis &demonstrandi methodo facile carere potest, quemadmodum etiam veteres has scientias ignorasse novimus. Siquidem ad artis exercitium sufficit morborum genium, corporum differentias, &naturae, quae sola &optima subinde acutorum morborum medicatrix est, ductus nosse, &remediis non validioribus, sed mitioribus eam adjuvare. At vero praeter haec multa alia in eo, qui veri &solidi medici nomen tueri vult, desidero, quae non tam facile &celeriter obtineri possunt.