Latin
x
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 x
Unproofread scanNot analysed yet
Quam unam novi solam &optimam esse veri investigandi rationem, quam homines, aliorum tantum aemuli, nec ad observandum nec ad meditandum nati plane iNeque vero est, ut diffitear, me &gnorant. hic &alibi interdum ab opinionibus, quas olim fovi, recessisse, quod ad eruditi candorem &veri investigationem in rebus difficillimis &nunquam ad solidam rationem &perspicuum ordinem redactis mihi videtur. Ut adeo nihili utique pertinere sit inficeta illa ab ingrato &prorsus habenda virulento animo profecta crebrioris in scriptis meis mutationis accusatio. Deinde aliud est mutare vel potius perficere opiniones, quae disputari possunt &exigui usus in arte sunt: aliud est fluctuare semper in veritatibus, quae magni usus sunt. Uti enim pertinaciter opinionibus de falsitate convictis tanquam saxo adhaerere turpe est: ita priora relinquere, &meliora amplecti, proxime ad honestatem &candorem accedit.