Latin
xi
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 xi
Unproofread scanNot analysed yet
Neque hic mea jactare unquam volui, conscius meae mihi tenuitatis; sperare tamen ausim, meam hanc qualemcunque diligentiam &operam veritatis medicae aestimatoribus &viris ad judicandum aptis non ingratam fore, quum &haec &plura adhuc in aliorum scriptis pathologicis desiderentur. Caeterum si quis unquam, ego certe praeter veritatis curam ac studium aequitatis &moderationis in judicando maxime aestimavi &adfectavi laudem, &nunquam ferendum in republica litteraria, praesertim christiana, turpem quorundam morem puto, qui, quamvis non meliora sciant proponere, aliorum tamen dicta &facta acri &mordaci stilo perstringere, eorumque famam ac merita lancinare &arrodere non erubescunt. Ego vero nec unquam ejusmodi ineptissimorum hominum voculas moror, sed plane nihili habeo, &potius acquiesco &quasi triumphare mihi videor in praeclaris tot illustrium virorum judiciis, qui verum a falso, perspicuum ab obscuro, utilitatem ab inani speculatione, &evidentes usuique aptas causas ab abditis &remotis, quae nullius usus sunt, discerHis, candide Lector, bene nere consueverunt. vale, sique DEUS vitam &vires suppeditat, ceteros nostros labores, usui publico unice destinatos, propediem expecta. PROVERAE PATHOLOGIAE NATVRA, EIVS FVNDAMENTIS, OBSERVATIONVM MEDICARVM VSV ET HYPO