Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 xiii
Unproofread scanNot analysed yet
MENTIS. Icuti physiologia veras vitae &sanitatis causas tradit &motuum, qui conservant corpus nostrum, indolem atque usum explicat; Hygieine vero praecepta circa rerum non naturalium usum, quibus motus vitales in vigore servantur exhibet: ita pathologia genuinas mortis &morborum causas &effectus ex ordine illorum motuum perverso exponit. Therapia vero monstrat, quibus auxiliis inordinati motus a corporis oeconomia averti tollique debeant. Scholion. Ex quo animadvertimus, medicinae partes arcto inter se cohaerere nexu, ut unam sine altera plene exacteque intelligere nemo possit. Attamen scientiam corporis humani vivi &sani ceterarum medicinae partium quasi matrem &fundamentum esse merito dixeris. Ex medicinae vero tam amica &necessaria partium connexione artis nostrae certitudo &demonstratio, quae convenienti nexu &ordine rerum sit, satis abundeque conspicitur. Vera pathologia est doctrina, quae ex integris morborum historiis eorum origines, generationem, progressum, peculiarem genium, neque minus symptomatum atque eventuum rationes, ex motuum natura &legibus, quae in oeconohia corporis nostri observantur convenienti nexu &ordine tradit, explicat &maximis in praxi medica vtilitatibus accommodat. §. III.