Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac definitione reali facile pathologiae verae &fictitiae differentia intelligitur: nam illa ex plenis &accurate conscriptis observationibus &principiis anatomicis &motuum doctrinae perspicuis suas deductiones &conclusiones in praxi utilissimas format: altera vero aeque vulgaris quam superficiaria singularibus duntaxat experimentis, minus plenis observationibus &dubiis opinionibus atque hypothesibus nititur, unde nihil solidum vel vera laude dignum in usum artis nostrae redundat. Scholion. Quemadmodum scientia ab opinione, ita pathologia vera ab hypothetica distat. Hanc differentiam praeclare innuit Hippocrates, libelli, qui Lex inscribitur, §. 3. duo sunt scientia &opinio; quarum altera quidem scire facit, altera vero ignorare. Eundem insensum graviter scribit libro de decenti ornatu, §. 4. opinio in medicina maxime in crimen vertitur eam adhibentibus. His vero, qui ea in se usi sunt, perniciem adfert. Duo sunt verae pathologiae fundamenta: unum plenissima omnium &singulorum morborum historia, quae ex compluribus observatis &annotatis circumstantiis nascitur: alterum est exquisitior corporis nostri structurae motuum omniumque earum rerum, quae illius statum mutare possunt, scientia.