Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Alta enim mente repositam semper omnibus optavi hanc praestantissimi usus regulam philosophicam; non dari absolutas agendi vires in corporibus, sed omnes esse conditionatas &relativas, atque mirifice, pro diversa corporum, in quae agunt &quae illas recipiunt, conditione mutari atque modificari. Ad interiorem vero corporis aegrotantis naturam cognoscendam non satis est aetatem, sexum, structuram partium, temperamentum, vires haereditariam ad morbos dispositionem, vitaeque genus, mores animi &consuetudines considerare, verum etiam scire oportet, in quo statu omnis generis excretiones positae sint vel fuerint, quo forsan morbo antea laboraverit aeger, an perfecte is curatus sit, an imbecillitatem partium &dispositionem ad alios morbos forsan reliquerit &qua ratione fuerit finitus &solutus. Juvat etiam inquirere qualis sit sanguinis status, num is nimium abundet aut valde impurus sit, qualis dispositio viscerum &generis nervosi constitutio, robusta an imbecillis fuerit, quae omnia &singula judicio medici probe subacta in morbis tam cognoscendis &dijudicandis, quam sanandis egregium lumen afferunt, ad dijudicandam autem historiam ab alio consignatam omnino requiruntur. §. VIII. Quae veram utilitatem adferre debent medicorum observationes, eas morbi genus, ejusque genium, origines, progressum, &varias ad eorum generationem concurrentes causas accurate describere oportet. Scholion. Perspecta aegrotantis corporis natura praecipua cura esse debet medici, ut morbi genus, genium &causas perscrutetur. Quisque enim morbus peculiarem &quasi propriam indolem. qua incedit, habet, dum non modo certos typos, tempora, periodos ac ordines in accessione &incremento servat, certis etiam modis &per certas vias atque excretiones solvitur; sed &plane speciali ratione in turbandis &pervertendis motibus &actionibus secundum naturam, sive symptomatibus efficiendis, singuli procedunt, ex quibus omnibus probe collatis morbus recte cognoscitur &ab aliis quoque distinguitur.