Latin
THESIVM NOXA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ex erratis in diaeta &usu rerum, quibus quotidie ad corporis conservationem indigemus, commissis, primordia &morborum origines probe cognoscere juvat, quod certe ad praeservationem a morbis amplissimum usum habet. Maxime omnium vero morborum causae proximae indagandae erunt, quibus inventis curationem inventam esse constans &philosophorum &medicorum perpetuaque fuit sententia. Nam si quis, effato Hippocratis Libr. de flatibus §. 3. causas corporis affecti probe cognoverit, is quoque potens est ea adferre, quae corpori commodent, nimirum contraria. Medicorum observationes, quae ad faciliorem &tutiorem sanandi rationem facere debent, remediorum, quae adhibita fuerunt, operationes contineant. Scholion. Ausim dicere ex illis rebus, quae ad augendam medicinae utilitatem &dignitatem faciunt, nihil aptius esse, quam si quis exquisitae remediorum, quae adhibentur, vires &operationes nosse allaboret. Hae enim multum pro diversitate corporum, naturarum, morborum &temporum differunt. Gaudet enim &quodvis &maxime potens remedium peculiari agendi &operandi facultate, quae medico utique ex asse cognita esse debet. Is enim demum veri medici nomen tueri mihi videtur, qui ipse selecta praeparare scit remedia, eorumque vires &in agendo proprietates in tot diversissimis casibus probe perspectas cognitasque habet. Ex quo consequitur, ut iis etiam postea recte &cum judicio uti possit. Quodvis enim medicamentum tam promtum est ad nocendum quam adjuvandum pro eo nempe, ut quis illo utitur. Mirifice igitur Hippocrates medicamentorum facultates, quas habent, medicorum memoriae commendat, cum ait in Libr. de decenti ornatu §. 8. firma memoria tenoto, medicamenta &simplices facultates &descriptas (intelligo per observationes) si modo tales existant. Sint &in memoria tibi morborum curationes &harum modi, quotupliciter &quomodo in singulis sese habeant. Hoc enim principium est in medicina medium &finis.