Latin
SECT. I. CAP. VI. DE ELVIDORVM VITIIS EX VITIOSA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 128
Unproofread scanNot analysed yet
Sub ipso enim paroxysmo, a motu auctiori solidorum &nimio fluidorum attritu, temperata succorum schesis destruitur plurimaque gignuntur recrementa, quae si prudens Medicus, remittente febrilium motuum impetu, die vacuo, commoda vacuante medicina per omnis generis emunctoria opportune educit, fomes subtrahitur &levior incurrit paroxysmus, sin minus, non modo gravior imminet, sed &collectis nimium sordibus, deteriora alia mala sunt metuenda. XIV. Quemadmodum itaque ex vitio &prava solidorum corporis nostri habitudine, in fluida labes &vitium transit; ita vicissim illis ad meliorem rationem redeuntibus atque erectis, ob communionem inter utrosque mutuam, hae quoque meliorem schesin, indolem atque efficaciam recipiunt. Sic quando vires naturae ita collapsae sunt, ut cordis motus languidior, periculosam in morbis omnium moruum, tam secretoriorum, quam excretoriorum, intermissionem ac cessationem minetur, efficax analepticum ex cinnamomo, vel aliquot guttulae balsami nostri liquidi, aut potus vini generosi, mox fluidorum progressum &circulum refocillat atque intendit, &omne abigit periculum. XV. Quando remissa vis tonica &elastica cordis &arteriarum in corpore plethorico, in quo pulsus contractus &compressus est &excretiones imminutae, subtractione superflui sanguinis per venae incisionem, augetur &revocatur, protinus cordis &vasorum systole intenditur, excretiones suppressae sordium restituuntur, interdum etiam consuetae sanguinis evacuationes repetunt. Sanguis nimis spissus &Motus corpoglutinosus, qualis est vitae sedentariae nimium addictis, ad rit. graves morbos disponit, sed motu &exercitatione corporis, aut partium frictione, tenuis, fluidus &ad progressivum motum aptus redditur.