Latin
SECT. I. CAP. VI. DE ELVIDORVM VITIIS EX VITIOSA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 129
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod etiam, si occasio vel vires ad corpus motu exercendum deficiunt, clara voce &intenso sermone perfici potest, utpote ex diuturna elata voce oratione, universum corpus calore &sudore perfundi, perspirationem augeri, pulsum celeriorem fieri, non ignotum est iis maxime, qui brumali tempore sermones ex suggestu in templo perorant. Dum enim sub loquela vox intenditur, citatior quoque fit respiratio, &pulmonum expansio cum reciproco collapsu acceleratur, unde sanguis celerius per pulmonum compagem traiicitur ad cordis ventriculum sinistrum, ex hoc incitatius ad canales appensos per universum corpus truditur, tandemque auctiori facto ubique circulo, velocius ad dextrum ventriculum agitur, pristinumque iter relegit. §. XVI. Neque id tantum succedit in partibus externis, sed idem quoque contingit, si partes internae vehementiori motu agitantur. Nimirum videmus in iis, qui forti &repetita manuum motitatione tympana pulsant, vel globis conos proruunt, universum corpus cum pulsu &respiratione impensiori incalescere, eo quod aucto inde tonico musculosarum partium motu, sanguis vegetius circumagitur. Sola pedum paullo longior &fortior frictio tantum valet, ut Frictionis. universam sanguinis &humorum massam in celeriorem motum, cum intensiori calore ut &perspiratione, adducat; quae quidem sanguinem commovendi ratio eorum valetudini tuendae convenientissima est, qui ob senium vel infirmitatem alio motus genere corpus exercere nequeunt. Contra vero Nitrosorum. si spasmodicae constrictiones in febribus vel affectibus chronicis ve hementer urgent, &sanguinem gravius exagitando aestum (Hoff. Syst. Med. p. III.) 130 SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM aestum atque dolorem inferunt, medicamentum nitrosum, vel nostrum minerale, naturae amicissimum, universum sanguineum laticem aestuantem placat, fervorem exstinguit &cutis poros relaxando, liberiorem efficit perspirationem. XVII. Quando cortice Peruviano febriles paroxysmi, qui totam massam sanguinis fervidam &salino sulphuream reddunt, sistuntur, protinus id ipsum in urina &fecibus alvi animadvertitur.