Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 13
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc cerevisiae nimis crassae &nutrientes, multo magis acescentes, nec non omnes potus nimium spirituosi, vini &frumenti etiam spiritus, matutino inprimis tempore &ventriculo vacuo copiose ingurgitatus, mirum quantum sanitatem laedunt, quin sensim frangunt atque prosternunt. Inde enim viscera indurantur, polyposae concretiones hinc &illinc in cavitatibus generantur &humores a debita temperie deturbantur, ut postmodum ad hecticam, cachexiam, hydropem, apoplexiam &subitam mortem promtus fiat transitus. Quum vero homo ad tuendam valetudinem copioso liquido indigeat; nihi certe parciore potu, in quo foeminae &qui vitae sedentariae ircontirentius dediti sunt, plerumque delinquunt, damnosius est &infensius: siquidem hoc pacto, ob necessarii fluidi defectum, minimi tubuli, e quibus emunctoria corporis organa penitus coagmentata sunt, viscido &crasso humore infarciuntur, occli duntur, &obstructiones foecundae plurimorum morborum genitrices exsurgunt. Praeterea sedula inquisitione etiam percontandum: num a largiore nimis frigido haustu, corpori sudanti &inpense calefacto ingesto, morbus sua duxerit primordia? Quod si enim primam morborum originem perquisitius scrutamur, nihil certe frequentius occuirit, quam quod a potu nimis perfrigerato, largiter &celeriter, post intensam corporis commotionem &exercitationem, vel post affectum quendam vehementiorem animi, aut succedente critica alicua &salutari sanguinis ex cre ore, ingurgitato, universa functionum &motuum vitalium oeconomia illico turbetur ac pervertatur, ita prorsus, ut ipsa veneni virulentia, neque citius, neque potentius, destructionem &exitium inferre queat. Accedit vitae genus, decumbenti huc usque solitum atque familiare, in cujus contemplatione haec potissimum expendenda: an sit laboriosum, vequietum &sedentarium? an aulicum? an militare? an curis &laboribus mentis adstrictum? Nec non quale opificium tractet atque exerceat? an scilicet metallis &mineralibus fodendis, igne coquendis &perficiendis operam det? Nam quamlibet vitae generis rationem, peculiares suos alere morbos, 14 SECT. I. CAP. II. DE HIST. MORBORVM RECTE CONSIGNANDIS, bos, non modo indubia experientia comprobatur, sed fusius etiam &solido argumentorum robore in elegantissimo libro, quem Ramazzinus de morbis artificum composuit, abunde evictum atque excussum est. Tandem eximium momentum ad interiorem status, a naturali ordine desciscentis notitiam, ipsa consuetudinis ratio subministrat.