Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xxx
Unproofread scanNot analysed yet
MOPBORVM RECTE CONSIGVANDIS, successu, maxime omnium vero familiarissimo ipsis morbo, sic dicto hypochondriaco, affligantur &excrucientur. Porro ad pleniorem morbi historiam consignandam referendum etiam est, ut medicus non solum ubi locorum aegrotans degat &quo coelo &aëre fruatur, sed etiam quo victu utatur, curatius pernoscat. Altiora enim &sublimiora loca, ob liberiorem ventorum perflatum, aere puro gaudent, ideoque salubriora sunt; humiliora autem &depressiora, aere magis condensato, crassiore impurisque vaporibus referto infesta sunt. Et nihil certe ad ingenerandas graves &chronicas passiones, neque minus ad vigorem &robur solidis &motricibus partibus subtrahendum validius est, quam si quis sub coelo graviori, impuro &vappido aere, cibum &somnum capit; eo quod hic ipse unacum esculentis &potulentis, ipsaque inspiratione, interiora corporis subintrans, humoribus sese intimius commiscet, &fluidum illud aereo-aethereum contaminat, ut motibus in corpore non ea, qua decet efficacia, praeesse possit, sed functiones partium inde gravissime luant. In victus autem ratione potissimum dispiciendum: num aegrotans duriori &crassiori victus gereri, cujus census sunt cibi ex mari depromti, carnes induratae, salitae &infumatae, panis grossior, assuetus? quippe quod in locis maritimis recepti usus est, &ad dyscrasiam, sive impuritatem sic dictam scorbuticam, ibi locorum endemiam, multum confert. Vel etiam explorandum est: an decumbens fructibus horaeis, aut etiam acetariis, farinaceis cum butyro, ovis &saccharo frixis, quod mulierculis solenne, nimium delectetur. Alii caseum in deliciis habent, eoque immodice vescuntur, qui tamen &obstructioni, &calculorum gefierationi, multum velificatur. Maxime omnium vero potus consueti genus considerare &explorare decet: eo quod, maximum sane est momentum, quod ad texturam &crasin sanguinis humorumque constituendam potus confert; qui quo magis est temperatus, aqueus &dilutus, eo salubrior quoque existimandus est: quum ad sustinendum vitalem humorum motum, tres liquidi partes, &una tantum solidi desiderentur &secundum naturam recipiantur.