Latin
SECT. I. CAP. VI. DE ELVIDORVM VITIIS EX VITIOSA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 130
Unproofread scanNot analysed yet
Nam urina, quae antea, remittente impetu febrili emissa, erat saturate colorata &crassum deponebat sedimentum, iam tenuior &limpidior redditur, feces autem valde biliosae &obscuro colore tinctae, nunc naturalem rursus colorem acquirunt. Longe vero maior &excellentior virtus fluidis valde impuris &deturpatis in hypochondriacis &scorbuticis insinuatur, quando viscerum infarctus congruo aquarum mineralium potu tollitur &obstructiones expediuntur. Et sic quoque folidorum ad immutandam fluidorum schesin facultas patescet. CAP. VII.