Latin
CAVSIS MORBORVM, ETQV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 133
Unproofread scanNot analysed yet
tum origines investigandi doctrina, quod adeo incognita onum rarisit, praeter alias haec quoque subest caussa, quod morbis detas. functorum dissectiones rariores sint, &quod perpauci ex illis utile quippiam &quod ad morbi mortisque historiam explicandam pertineat, apta ratione clicere queant. Non enim certius &melius ad naturam morbificae caussae &sedem affectam pernoscendam datur subsidium, diligentiori cadaverum morbis enectorum inspectione. Plurima certe in promtu sunt exempla eorum, qui mirificas speculationes de morbi caussa in hoc vel illo casu habuerunt, dum alii lienis, alii glandularum mesenterii &hepatis vitia, alii rursus naturam in motibus suis aberrantem, quidam humorum excessivam acredinem accusarunt; ubi dissecto cadavere, apostemata in mesenterio, aut empyemata in pectore, aut polypi in vasis maioribus, vel scirrhositates viscerum, aut extravasationes humorum in conspectum venerunt. Et licet accuratior caussae morbificae cognitio non semper satis sit ad eam tollendam, si nempe remediorum efficaciam vincat; id tamen efficit, ut Medicus, an morbus sanationem admittat, nec ne? &quaenam medicamenta imminenti malo avertendo idonea sint, quae non? diiudicare possit. IV. Caussarum Interim non diffitendum, arduum &minus firmis conscrutinium iecturis esse plerumque stipatum caussarum morbi scrutinidifficile. um, ut in praestantissimis Medicis iure meritoque is haberi de134 SECT. I. CAP. VII.