Latin
CAVSIS MORBORVM, ETQV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 134
Unproofread scanNot analysed yet
DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM Hoc enim revera est, quod debeat, qui in eo excellit. Medico nominis famam ac celebritatem quam maxime conciliat, si veraci augurio quae impervia corporis penetralia recondunt, assequi, &felici cum successu ad eadem medicationem suam dirigere, vel si majus arte malum, ipso sub sectione aspectu, ratiocinii veritatem confirmare novit. iusta certe de caussa Johannes Langius Lib. I. Epist. I. conquestus est: quod minus celebre nomen sit Medicorum Germaniae apud exteros, quia nempe praecipua Medicinae pars diagnostica, quae ex suis signis morbi naturam, caussas &substantiam docet cognoscere, vel ignoratur, aut ob desidiam negligitur. Posteaquam igitur in superioribus formalem omnium morborum rationem, in turbato aequabili &moderato solidorum inprimis cordis &omnis generis vasorum, motu contractorio &expansivo reciproco, contineri demonstravimus, simulque vitia quae inde in fluida redundant exposuimus; transeundum nunc etiam est ad caussarum disquisitionem. Quum vero in secundo medicinae rationalis systematicae tomo omnes omnino caussarum series, quae proxime, mediate &remote ad morbos producendos conferunt, cunctas quoque res quae sanitati &vitae infestae, accurate satis &copiose excussimus: licebit ibi dicta hic tantisper supponere, &meditationi potius subiicere eas tantum morborum caussas, quae latentes &paullo abstrusioris sunt indaginis, graves tamen ac difficiles morbos, quin ipsam mortem, ingignunt, simulque dispicere, quo pacto Medicus probabili, rationali tamen coniectura, easdem possit investigare atque cognoscere. VI. Placet autem tractationis exordium ab evolutione malignitatis, quae communi Medicorum consensu compluribus morbis summum adiicit periculum, capere. Iam vero nihil certius est, quam plurimos inter mortales morbis extingui, quibus malignitas assignatur, ceu caussa summi periculi &mortis, &quae prudentiam medentis &virtutem medicamenti facile superat, quod testantur potissimum febres acutae &praecipue epidemice grassantes malignae, purpuratae, petechiales, catarrhales, pleuritides, dysenteriae, anginae, variolae atque morbilli.