Latin
CAVSIS MORBORVM, ETQV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 137
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nihil in universa rerum natura existit, quod magis animantibus adversum sit, quam ipsa putredo. Haec enim intestinus &celerrime vires sumens destructivus motus est, qui non modo partium fluidarum texturam ac mixtionem, sed &solidarum structuram invertit, dissolvit &subtiliores fluidas, impetum ac motum facientes partes, hostili vapore contaminat. Videmus certe sphacelum exterioribus partibus incumbentem subito &omnes vires exhaurire &vitam brevi extinguere: multo magis interior eiusmodi partium corruptio exitium creabit praesentissimum. Et quemadmodum, qui ex cancro maligno, cui teterrima putredo semper iungitur, vel ex sphacelo moriuntur, haud dissimilibus symptomatibus, ac illi qui peste &malignis febribus decedunt, divexantur, ita horum unam eandemque esse caussam, nempe putredinem, merito concludimus. IX. Neque vero tantum putredo &sphacelatio internaQuae in acutis rum partium in acutis &malignis febribus reperitur, sed haec &chronicis ipsa etiam funestorum morborum aliorum frequentior caussa morbis adest. est, ac plerumque fert opinio. Proinde nostrum de morbis plurimis feralibus &periculosis iudicium hoc est: plerique pro caussa putridam corruptionem internam agnoscunt, &raro homo ex morbis moritur ubi non putris quaedam corruptio in caussa fuerit. Sicuti autem ipsa putredo gradu maiori, vel minori, differt, &alia in sero, alia in sanguine est, ipsae etiam partes, quibus insidet, ratione structurae &usus valde dissidentes sunt; ita effectus quoque &vis putredinis diversa est, quum quaedam vehementius agat &celeriter interficiat, alia mitiori modo incedat magisque chroPatet hoc febrium hecticarum exemplo, quae nica sit. nunquam non a corruptione viscerum foventur, &phthisi, hydropi, cachexiae scorbuticae, in fine ordinario fere accedere solent, similibus quoque ferme symptomatibus progrediuntur, tantum quod lentiori gradu ad mortem grassentur. Nemo enim (Hoff. Syst. Med. p. III.)