Latin
CAVSIS MORBORVM, ETQV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 136
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea corporis nostri vires a convenienti victu, a liquido subtili &spirituoso, ab aere puro &temperato egregie foveri &depressas mox resuscitari, &vicissim a victu incongruo, omnis spiritus &virtutis experte, ab odore vel medicina vaporosa &graveolenti, ingentem induci virium iacturam. Denique omnibus iis affectibus, qui a conferta crudorum &impurorum humorum, vel sanguinis copia, originem trahunt, notabilem languorem viriumque lapsum perpetuo fere iungi. Manifestae igitur sunt virium, quae vitae, &omnium actionum vitalium praesides sunt, caussae, praesente quippe sanguine temperato, subtilibus elasticis &volatilibus partibus referto, &sufficiente facto ad quaevis organa affluxu, omnes partes solidae &motrices, earumque princeps cor, debitum suum tonum, robur motumque constrictionis &dilatationis, qui uuiversam oeconomiam animalem gubernat, accipiunt. VIII, Has itaque vires prosternit malignitas, cuius indoles atque origo quam optime ex interiorum perlustratione in iis, qui ex acutis &malignis morbis decesserunt, erui Nimirum si observationes &dissectiones eorum, potest, qui peste, petechiis &aliis malignis febribus mortui consulimus, &quae a nobis ipsis hac in re visa sunt recordamur, nunquam non notabilis, vel in ventriculo, vel intestinorum volumine consistens putrida, foetida corruptio, sive sphacelatio, sese obtulit; ut inducamur credere, nunquam veram malignitatem periculi plenam adesse, ubi non quaedam ex solidis partibus interioribus sphacelo &putredine infectae fuerint.