Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 163
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero calculus, vel etiam sanguinis grumus, circa orificium uretheris, ubi obliquo ductu per vesicae membranas transit, haeret, vesica etiam ab urina vacua est &immanis cruciatus in inguine sentitur. §. XLVIII. Deinceps sicut calculus in renibus, ita etiam qui in In vesica. vesica delitescit, &urinae egressum impedit, certis dignoscitur indiciis. Videlicet aegri de tumore &dolore in pube conqueruntur, urina guttatim stillat, quandoque cum horrendo cruciatu, &saepius crassum ac puriforme sedimentum deponit, permixtis moleculis, nunc carptam lanam, nunc vermiculos, referentibus. Interdum accidit, ut urina copiosissima reddatur, quandoque alvus &urina supprimatur, &abdomen ad lapidis duritiem, cum dolore circa pubem acutissimo &horrore molesto distendatur. Nonnunquam alvus subducitur cum flatu &larga lotii emissione. Si atrox dolor adest, anorexia, febris &constrictio alvi urget, &urina pauca, pallida tamen, cum magno nisu &molestia excernitur. Haec symptomata potissimum affligunt, si quando lapis scaber, non adeo magnus &figurae complanatae ac ovalis, orificium tegit obstruitque, &ab asperitate &attritione dolorificus spasmus fit, qui tam atrocia gignit symptomata. Per intervalla vesicae calculo laborantes, praesertim sub boreali aeris statu, item flatibus retentis, &alvo obstructa, graviori cruciatu &pondere laborant, mictio fit saepius purulenta, in senibus iungitur tenesmus, membri pruritus &alvi cum urina suppressio est, quandoque etiam ipse anus procidit: pro situ vero corporis variante levamen accipiunt, XLIX. Quod attinet ad vesiculam felleam, neque haec a cal- De calculis culosis concretionibus libera deprehenditur, sed saepiuscule vesicae fellea. cal