Latin
SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 164
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM calculi ingentis magnitudinis eius cavitatem totam replent, interdum numero plures, variae figurae ac magnitudinis in ea delitescunt, &gravibus symptomatibus corpora affligunt, quae tamen non eadem, sed diversimode comparata, prout vel ingens calculus vesicam ipsam male afficit, vel plures per ductum cholodochum transitum moliuntur. Quandocunque fellis vesica tota fere lapillis turget ac repleta est, pertinax cum gravativo &continuo dolore dextri hypochondrii icterus, omnium remediorum efficaciam eludens, corpus flavedine tingit, cui si diuturnior fuerit, morbus arquatus Quibusdam continua nausea vel etiam ciadiungi solet. borum vomitio, in aliis atrocissimus ischiadicus dolor &asthma diuturnum coniunguntur. Praeterea quibus ingens in fellis vesicula calculus est, ab iracundia insolentia symptoNam quando a vehementiori iracundiae mata patiuntur. affectu spastica, ut ordinario solet, ductuum biliariorum constrictio fit, liber bilis in duodenum effiuxus impeditur, ipsaque regurgitat ad vasa biliaria felleamque cystidem, inde efficitur, ut, quum calculis cystis iam repleta sit, a bilis copia ductus valde sensibiles distendantur, hinc ob consensum non modo acutissimus abdominis dolor, praecipue in dextro hypochondrio oriatur, sed &tanta respirandi fiat angustia &difficultas, ut suffocationis periculum appareat, alvo simul adstricta &extremis refrigeratis. Si vero ipse calculus transitum per ductum cysticum &cholodochum, qui intra membranas duodeni fertur, affectat, fixus &intoierabilis circa eam regionem, qua ductus cholodochus duodeno inseritur. in dexto hypochondrio est dolor, cum molestissimo vomendi conatu, nausea, appetitus deiectione, colore cutis intense flavo, membrorum lassitudine, alvi duritie: quae symptomata una cum flavescente cutis colore, repente &ex toto solent remittere, excretis per anum calculis pondere levissimis, &tunc ipsa cutis nitorem suum recuperat. Confirmatum hoc habemus notabili exemplo.