Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 179
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero hoc balneum prae aliis id singulare habeat, quod tam facile, atque ex tempore quasi suscitet febres, haec vera mihi videtur subesse ratio: tum quod nulla alia tam fervidi caloris thermalis aqua reperiatur, tum etiam quod largiorem quam ulla alia terrae martialis ochreae &calcariae adstringentis, in lapidosas concretiones pronae, copiam in sinu foveat, quo sit, ut usu externo subito tumores oedematosos intro repellat &abigat, diuturna ulcera consolidet, pustulosas &ulcerosas cutis defoedationes &erosiones siccet, &sic efficacem poros &tubulos subcutaneos constrictivam facultatem luculenter prodat. Si quis itaque in balneum hoc nimis calidum corpus immittit, ab externo calore sanguis exaestuatur &in magnam intestinam agitationem, praesertim si iam copiosus &impurus, abripitur, exterius vero ob constrictos poros particulae aereo-sulphureae non exhalare possunt, sed eaedem insultantes in partes nervosas, arterias ipsumque cor, systoles &diastoles motum valide intendunt, &ita febrem accendunt. XIV. A transpiraPraeterea excretionis per cutis poros rite succedentione cohibitis utilitatem, &suppressae noxam luculenter testatur, quoc ta exacerqui impura habent corpora, sive humores excrementitiis bantur morpartibus refertos, ut sunt podagrici, arthritici, aestivo tembi ex impupore, quo liberius &copiosius sordes per subcutanea spiraritate. cula difflantur, a paroxysmis &symptomatibus immunes degant; degant; brumali autem &autumnali, gravius affligantur, quia aere circumfluo denso atque compresso, perspiratio imminuitur, sordesque excrementitiae magis retinentur, graEadem ratio vius detrimentum corpori certo allaturae. subest, quare senes, quum ob cutis poros &vasa minima strictiora, non tam liberam &copiosam per cutis poros experiantur evacuationem, quam viri &iuvenes, ab impuritatibus restitantibus morbos aetati senili infestos incurrant, ut sunt maxime scorbutus, calculus, ulcera vesicae, scabies, tormina intestinorum, diarrheae, stranguriae, oculorum &aurium vitia.