Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 180
Unproofread scanNot analysed yet
At vero licet magni &graves morbi a prohibita perspiratione &remanentibus intus sordibus originem ducant: longe saeviora tamen &quae plus periculi habent pathemata pullulant, si quando materia excrementitia, a connubio sanguinis iam tum separata &ad cutis peripheriam tubulosque subcutaneos salutariter propulsa, foras non eiicitur, sed ibi subsistens ac ad interiora recedens, cum succis vitalibus denuo nupta fuerit. Haec enim certe materia veneni vim &naturam obtinet, ac licet mole valde exigua, dum tamen sub penetranti &adversa subtilitate partium valde heterogenearum, in partes nervosas sensibiliores agit, truculenta instar veneni symptomata excitat. Id quod ut iam ulterius excutiamus &luculentis fide dignis exemplis ac observationibus confirmemus, operae certe erit pretium; quo rerum medicarum cultores perspiciant, plures &saevissimorum affectuum caussas, non tam in mole &quantitate nimia, vel intemperie crassa sanguinis &humorum, quam saepius in parva &exilis molis materia, nervosis tamen partibus summopere infesta, esse quaerendas. §. XVI. Vt itaque ab ipso capite ordiamur, saepius observavi, eos qui capillamentum gestare sueverunt, demto improed bzy G oogle provide ope culo, exquisitum capitis dolorem, cum tinnitu aurium, nec non vertiginem incurrisse; alios vero his malis afflictos, tecto falsa coma capite, ab iisdem liberatos. Nihil porro frequentius in infantibus visitur, quam a crusta lactea, solo frigore repulsa, febrem continuam excitari, qua desinente illa revertitur, quae quoties repulsa fuit, toties de novo febrem accensam annotavimus.