Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 19
Unproofread scanNot analysed yet
Vrina etiam contemplanda, qualis haec reddatur colore, consistentia, indole &quantitate, e quibus, collatis aliis in morbo phaeflomenis, spasmodicae partium internarum stricturae cognosci &aestus praeternaturalis augmentum vel decrementum iudicari potest. Vlterius ad integram morbi historiam contexendam, nihil aptius iudico, quam si medicus probe &summa cura operationes remediorum, quae praescripsit observet, &omnes, quaecunque post medicaminis usum inciderunt mutationes, studiose annotet, inprimis: utrum symptomatum vis ac vehementia inde tantisper vel mitigata, vel adaucta sit? an vero nihil plane horum contigerit? Quum enim totius therapiae cardo in eo potissimum vertatur, medici etiam peritia ex eo maxime patescat, si is in graviori morbo apta &idonea ad oppugnandum eum sciat exhibere remedia: certe qua ratione medens palmario hoc suo officio satisfacere &auxilia utiliter &convenienter applicare possit, si non exacta illorum notitia fuerit imbutus, equidem non video. Hanc vero remediorum intimiorem cognitionem animo rite concipiendi, vix certior, rectior &compendiosior datur via, ac per observationes &morborum historias, quae simul medicaminum propinatorum usum, genuinam applicationem &certos effectus recensent atque complectuntur. Et hinc demum vera, certa &non fallax de remediorum viribus &efficacia, quae tantopere in desiderio est, experientia, proficiscitur &medenti innotescit. Iam 20 SECT. I. CAP. II. DE HIST. MORBORVM RECTE CONSIGNANDIS Iam dudum enim non solum Celsus monuit, sed experientiae etiam calculo censtat: eadem medicamenta, quae in eodem morbo uni subiecto maxime proficua sunt, alteri gravissime nocere; quo sit, ut ipsi medici, remedium quoddam mirificis laudibus &encomiis extollant, alii vero illud ipsum plane damnent atque reiiciant, utrisque ad experientiae asylum confugientibus, cuius tamen ea ratio est, ut nunquam fallere possit, si modo omnes &singulae circumstantiae omniaque phaenomena, quae in perfecta subiecti &morbi historia commemorantur, exacte pensitentur, neglectis autem, ut perditus plerumque mos obtinet, iisdem, haec ipsa utique anceps est summeque ambigua.