Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 20
Unproofread scanNot analysed yet
Nam vires &operationes remediorum neutiquam sunt absolutae, sed conditionatae, hoc est, ad varias conditiones &circumstantias, tam individui, quam morbi, neclnon causas, tempora aliaque id genus relatae; ideoque cum omnino in finem accuratae observationes &exactae curationum historiae conscribuntur, quo genuinae medicamentorum virtutes, in tot diversis naturis, locis atque temporibus, perspiciantur &intelligantur. Hinc praestantissimum profecto est Hippocratis monitum libro de decenti orn. Sint, inquit, in memoria tibi morborum curationes &harum modi, quotupliciter &quodo in singulis subiectis se habeant: hoc enim principium in medicina est, medium &finis. Quum vero morbi, praesertim acuti, saepissime sine ullo medico &pharmacevtico subsidio, aut aliis per artem adhibitis auxiliis, solius naturae beneficio, &nonnisi domesticis quibusdam remediis, temporis praesertim diuturnioris tempestivitate, cedant, quin non raro rectius persanentur, ac ubi ingens pretiosissimorum medicaminum copia exhibita fuit: multum profecto ad therapiam rite instituendam &convenienter perficiendam proficit, omnes sedulo annotare circumstantias, sub quibus, quo tempore, quo ordine, quibus excretionibus, quo symptomatum successu, morbus decurrerit &tandem solutus fuerit. Optandum hinc quam maxime foret, ut accuratae prostarent observationes de singulorum morborum in diversis individuis naturali processu ac spontaneo decursu, ubi nimirum totum opus naturae commissum, nec ullum plane adhibitum fuit medicamentum, &in quibus omnes circumstantiae tam nude &simpliciter enumeratae sunt, quam se invicem non interrupta serie exceperunt.