Latin
200.6 to 200.8
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 200.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
de puerpera, quae paucis a partu diebus, mediocriter a lochiis purgata, lectum deseruit &rigido se commisit caelo, ex quo penitus suppressis uteri purgamentis, diversa pro differentia partium accesserunt symptomata: in capite eius gravitas &ad somnum propensio, in thorace sputum sanguineum, subflavum pituitosum, noctu maxime longis intervallis cum levi tussi aegram exercens. In collo quasi suffocantis globi sensus fuit. In corde &universo vasorum genere febris continua, cum pulsu debili &celeri ac siti inexhausta nec non animi deliquio, excitata. In abdomine alvus dura &laboriosa facta. In partibus externis dolor lateris dextri &scapularum pungitivus ac vagus concitaPost sanguinis vero missionem alvi solutionem &tus. assumta antinysicrica, omnia haec pathemata conquieverunt, in nostris quoque regionibus nihil frequentius acci- Febris &dit, quam quod lochiis non rite fluentibus, sub alvo prae- purpura. sertim duriori, febres continuae, cum purpura rubra &alba mali moris, accendantur, magna certe circumspectione tractandae; quandoquidem si retrocedit purpureum exanthema, vires penitus deiicit non modo, sed &in dispositis saepe hecticam febrem ciet &universum sanguinem in excrementa pituitosa &salsa, quae copioso sputo, urina crassa, sudore multo &alvo laxiori eiiciuntur, sensim convertit. (Hoff. Syst. Med. p. III.