Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 202
Unproofread scanNot analysed yet
)Verum enim vero quum non solum in sexu feminino, sed etiam virili &nobiliori saepe eveniat, ut sanguis &benigni laudabiles succi nimium copia increscentes, vitae ac sanitati perniciem intentent; admirando pariter divinae providentiae beneficio in acceptis ferendum, quod in viris etiam via pateat, qua cum egregio valetudinis emolumento, superfluus &noxam minitans sanguis eiici quet. Videlicet dicatum est huic saluberrimo negotio vas peculiare abdominis venosum, portae vena dictum, quod venae pariterque arteriae munus explet, &sanguinem a plurimis abdominis visceribus, non modo revehit, sed &postea in hepatis viscus adducit. Quia enim haec vena manifesta systole &diastole, sive pulsu, destituitur, eamque ob caussam sanguinis traiectus per hepar, eiusdemque regressus ex liene, pancreate, mesenterio &intestinis admodum tardus ac difficilis est: non potest non fieri, quam ut ex mechanica &hydraulica necessitate, ob restagnantem in alveis ramorum huius venae cruorem, &maxime in vena splenica eiusdemque propagine haemorrhoidali, in qua ob situm perpendicularem &a corde longius remotum, difficilior adhuc redditur regressus, maior appulsio ad minimas arteriolas earumque extrema fiat, ac demum accedente sub alvi egestione nisu, in tunicis intestini recti canales dehiscant &cruorem effundant. XI. Dici solet hic fluxus haemorrhoidalis, &ordinarie non per externas, sed internas venas haemorrhoidales succedit, sique non est nimius, vel symptomaticus, a multis morbis ex plethora oriundis defendit, ac salutaris est; unde etiam non sine ratione germanico idiomate vocatur die guͤldene Ader, quasi auro aequiparandus, vel non redimendus fluxus.