Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 21
Unproofread scanNot analysed yet
Ita firmius sane iudicium de viribus remediorum interponi posset, &non solum facillimum esset diiudicatu, utrum affectus alicuius exacerbatio, quae post medicaminis usum contigitu, ex immutabili naturae lege atque causarum nexu profluxerit, an vero a remedio illo stricte &absolute inducta fuerit, sed vicissim etiam longe certiori argumentatione concludi posset, remissio &allevatio symptomatum, administrationi remedii succedens, huiusne, an naturae operationi, an utrisque simul adscribenda sit &tribuenda. Non infrequenter enim sit, ut medici arcanis suis accepta fequoad afflictionum mitirant, quae suffragante tantum natura, gationem, vel totius morbi curationem, evenerunt; unde tam gloriosa simplicium &compositorum medicamentorum encomia in libris practicis &botanicis prostant, quae tamen plerumque omnem spem &exspectationem, tam medici, quam aegrotantis, fallunt atque destituunt. Denique ad observationes &completas morbi historias adornandas, sectio cadaverum morbis defunctorum maxime referenda est; quandoquidem non facile aptius &certius ad naturam causae morbificae &sedem affectam pernoscendam, immo ad mortis causas detegendas medium, sectione &inspectione solertiori cadaverum eorum hominum, qui iisdem morbis exQuanquam enim non omnia, quae in tincti sunt, invenitur. dissectis corporibus observantur, semper primae &proximae morborum causae habendae sint, sed saepius effectus tantum causarum atque ipsius mortis sistant: nihilominus non raro tamen accidit, ut hac ratione genuina morborum atque symptomatum insolitorum causae manifestae fiant. Obversantur sane animo plurimi casus, ubi tum in ipsis morbis, tum in eorum causis cognoscendis, non incelebres etiam, sed magni nominis medici, valde hallucinati sunt, maxime aliena de morborum quorundam indole &causis proferendo, quorum erroneas cogitationes 22 SECT. I. CAP. II. DE HIST. MORBORVM RECTE CONSIGNANDIS tiones cadaveris post mortem apertio evidentissime refutavit.