Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 217
Unproofread scanNot analysed yet
Neque infrequenter in adolescentibus summum capitis dolorem, cum somno phantasmatibus pleno, auditus difficultate &perversa phantasia annotavi, nullam aliam ob caussam, quam quod sanguis redundans &per nares non exsolutus, tardius per cerebri vasa traiiciatur eademque nimium oppleat, hinc secta postmodum circa aequinoctia vena in pede, adhibitis pediluviis &alvo laxiori reddita, disparuerunt penitusque pathemata sublata fuerunt. XXIX. Novi magni nominis Theologum, sanguineae complexionis, qui non modo in iuventute, sed &adulta aetate, maxime circa aequinoctia, largas passus est haemorrhagias narium, eaquepropter meo ex consilio bis per annum admisit venaesectionem. Hinc autem alio concedens, a Medico ut sanguinis missionem omitteret induci se passus est, quo facto, subsistente pariter narium stillicidio, in capitis dolores, vertiginem, tinnitum aurium &surditatem paulo post incidit, cum praesentaneo insultus apoplectici metu, ad quem praescindendum venam aperiri suasi, qua etiam, licet surditas non sublata, apoplexia tamen discussa est. Aliquot etiam elapsi anni, quum ab honestissimo viro, aliquot abhinc milliaribus degente, antea sano, vegeto ac robusto, quinquaginta aliquot annorum, constitutionis sanguineae, in consilium asciscerer. Hic quum currente puerili ac iuvenili aetate, liberales sanguinis profusiones expertus esset, posteaque singulis annis semel vel bis sanguinem utiliter emitti curasset, verno tempore idem omittens, circa exitum Martii, post corporis refrigerationem &ingestos largiter difficilioris solutionis cibos, praeter omnem opinionem sensu &motu privatus, nullius rei conscius concidit, emisso autem post aliquot horas e vena brachii per amplam aperturam sanguine, mox ad se rediit quidem &paulatim loquelam, sensum ac motum recepit, capitis tamen ingentem imbecillitatem &me(Hoff. Syst. Mid. p. III. )by' memoriae defectum ab hoc insultu passus est, adeo, ut ex moderato etiam vini usu valde offendatur. XXX. Nonnunquam tamen a sanguine in alveis canalium cerebri nimium congesto, subtiliora plexus choroidei vascula disrumpuntur, &propter immedicabilem extravasationem, funesta consequitur apoplexia. Et certe plura in observatis Medicorum consignata sunt exempla, quod post haemorrhagiam suppressam apoplexiae lethales obortae, ubi post mortem sanguis e naribus largiter manavit, uti Hildanus Cent. III. obs. II. perhibet.